- MEGALOPOLIS
- I.MEGALOPOLISi. e., civitas magna, German. Mechelburg. urbs Germaniae, nomen dans Megapolensi Ducatui: prope mare Balticum. Fuit quidem Vandalorum et Herulorum temporibus, totius Europae maxima civitas, et non solum regionis Megapolensis metropolis, sed et Antirii regia, qui ex Scythia venerat, et deinde Bullingi, potentissimi regis, qui et Virginum coenobium ibi condidit, quod postea ab Henrico Leone Saxoniae duce, in sedem Episcopalem fuit mutatum: tandem diruta fuit haec civitas, iacuitque diu inculta. Metel. Vix 3. mill. pass. a Wismaria in Austrum, Suerinum versus, manet tantum castrum. Baudr. Familiae huius Illustriss. eadem cum Herulorum Regibus, Principibus Vandaliae, Ducibus Pomeraniae Rugiaeque Principibus origo est. E'filiis Henrici iunioris nepos Pribislai, qui Rostochium condidit A. C. 1215. Iohannes ramum Megapoltianum, Nicolotus vero Vandalicum, orsus est. Iohannes ille Theologus dictus, eo quod Parisiiis Doctor Theologiae creatus est: genuit; inter alios Henricum successorem, qui Ludovici IX. in Orientem comes, a Saracenis captus, post 26. annorum captivitatem demum rediit, mortuus A. C. 1302. Pater Henrici Leonis, qui genuit Albertum et Iohannem, Stargardiensis lineae non diuturnaeauctorem, Imperii principes a Carolo IV. creatos; A. C. 1348. Albertus bellô inclitus Albertum genuit, qui ratione matris Euphemiae, adversus Magnum Smeeck Sueciae Regem avunculum suum, ab Ordinibus ad regnum vocatus, Magnum vicit cepitque, ipse tandem a Margareta Regina Danae et Norvegiae A. C. 1388. captus, regni spe excidit. Frater huius Henricus avus fuit Erici Pomerani, qui, intuitu aviae, Rex Septentrionis electus est. Tertius frater Magnus, stemma produxit, pater Iohannis, Academiae Rostochiensis conditoris, A. C. 1415. quô natus Henricus, Vandaliae quoque principatum nactus est. Huius fil. Magnus, pater fuit Henrici Pacifici, qui Euangelium amplexus, in Comitiis aliquoties reformationem ursit. Thuan. l. 11. Mortuo A. C. 1552. Philippus successit: cui sine prole exstincto, ad patrueles eius Ioh. Albertum et Ulricum successio delata est: quorum prior foederi pro defensione religionis et libertate Landgravii icto nomen dedit, ipsique expeditioni interfuit, annô praedictô. Pater Iohannis, qui A. C. 1592. in flore aetatis abreptus, reliquit Adolfum Fridericum et Ioh. Albertum Suerinensis ac Gustrovianae, linearum auctores. Vide ibi, et Phil. Iac. Spenerum Syll. Geneal. Hist.II.MEGALOPOLISurbs praecipua Arcadiae in meditullio Peloponnesi, Episcopalis olim sub Archiepiscopo Corinthio, postea Christianopolis dicta et Metropolis effecta; Leondari Sophiano: prope Alpheum fluv. Fere 40. mill. pass. a Lacedaemone in Circium, 25. a sinu Messeniaco in Septentrionem, 75. a Corintho in Meridiem ad radices montium. Vicus nunc nullius ferme nominis in Tzaconia provinc. Fuerunt autem non pauci clari Megalopolitae, quorum aliquot a Stephano nominantur, inter quos Polybius. Hinc Megalesia dicta: et Proverbium Magna civitas magna solitudo. Ovid. l. 4. Fast. Strabo l. 8. Polyb. l. 9. Plin. l. 4. c. 6. etc. Alia est Cariae civitas, alia Iberiae. Vide Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.